IX
Serenissime atque piissime domine domine Margarite celestis
miserationis intuitu Romanorum regine et semper Auguste, devotissima sua G. de
Batifolle Dei et Imperii gratia largiente comitissa in Tuscia palatina, flexis
humiliter genibus reverentie debitum exhibet. Regalis epistole documenta
gratuita ea qua potui veneratione recepi, intellexi devote. Sed cum de
prosperitate successuum vestri felicissimi cursus familiariter intimata
concepi, quanto libens animus concipientis arriserit, placet potius commendare
silentio tanquam nuntio meliori; non enim verba significando sufficiunt ubi
mens ipsa quasi debria superatur. Itaque suppleat regie Celsitudinis
apprehensio que scribentis humilitas explicare non potest. At quamvis insinuata
per litteras ineffabiliter grata fuerint et iocunda, spes amplior tamen et
letandi causas accumulat et simul vota iusta confectat. Spero equidem, de
celesti provisione confidens quam nunquam falli vel prepediri posse non dubito
et que humane civilitati de Principe singulari providit, quod exordia vestri
regni felicia semper in melius prosperata procedent. Sic igitur in presentibus
et futuris exultans, ad Auguste clementiam sine ulla hesitatione recurro, et
suppliciter tempestiva deposco quatenus me sub umbra tutissima vestri Culminis
taliter collocare dignemini, ut cuiusque sinistrationis ab estu sim semper et
videar esse secura.