X
Illustrissime atque piissime domine domine Margarite divina
providentia Romanorum regine et semper Auguste, fidelissima sua G. de Batifolle
Dei et imperialis indulgentie gratia comitissa in Tuscia palatina, cum
promptissima recommendatione se ipsam et voluntarium ad obsequia famulatum. Cum
pagina vestre Serenitatis apparuit ante scribentis et gratulantis aspectum,
experta est mea pura fidelitas quam in dominorum successibus corda subditorum
fidelium colletentur. Nam per ea que continebantur in ipsa, cum tota cordis
hilaritate concepi qualiter dextera summi Regis vota Cesaris et Auguste
feliciter adimplebat. Proinde gradum mee fidelitatis experta, petentis audeo
iam inire officium. Ergo ad audientiam vestre Sublimitatis exorans et
suppliciter precor et devote deposco quatenus mentis oculis intueri dignemini
prelibate interdum fidei puritatem. Verum quia nonnulla regalium clausularum
videbatur hortari ut, si quando nuntiorum facultas adesset, Celsitudini regie
aliquid peroptando de status mei conditione referrem, quamvis quedam
presumptionis facies interdicat, obedientie tamen suadente virtute obediam.
Audiat, ex quo iubet, Romanorum pia et serena Maiestas, quoniam tempore
missionis presentium coniunx predilectus et ego, Dei dono, vigebamus incolumes,
liberorum sospitate gaudentes, tanto solito letiores quanto signa resurgentis
Imperii meliora iam secula promittebant. Missum de Castro Poppii xv Kalendas
Iunias, faustissimi cursus Henrici Cesaris ad Ytaliam anno primo.