Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 27

[1] BARI grece, latine grave et forte, inde hic barrus -ri, idest elefans, quia gravis est et fortis, vel est nomen facticium a sono tractum, unde barrio -is, idest clamare elefantis, unde hic barritus -tus -tui vox elefantis. [2] Item a barrus hoc ebur -boris, quia os eius est, unde eboreus -a -um et eburneus -a -um et eburnus -a -um, quod est vel constat ex ebore, sed ponitur pro albo et plano ad modum eboris. [3] Item a barrus hic barbitus, quod et hoc barbitum invenitur, scilicet quoddam instrumentum musicum, quasi barritus, quia de ossibus barrorum fìat, unde Martianus 'sentio barbito aurataque cheli personare'; unde hic et hec barbitista qui vel que cantat cum barbito. [4] Item a barrus barridus, superbus, et hic barro -nis quia, sicut elefans cetera animalia precellit magnitudine, ita barro alios precellit homines; vel, quod melius est, dicitur a bari, quia gravis et fortis homo dicitur barro; et denotat nobilitatem et fortitudinem, quandoque fortitudinem solum. [5] Unde hic barrunculus -li diminutivum, et hec barronissa uxor barronis vel virago scilicet barronis habens animum. [6] Item a bari hec baria, idest gravis, linea a summo sinistre deposita in dextram, et est una de decem fìguris accentuum, que pro verborum distinctionibus a Grecis apponuntur; et fìt ita: \ ; [7] et hoc brachium -chii, quia ceteris membris fortius sit, unde brachiolum diminutivum, et brachiatus -a -um habens brachia, et hoc brachiale -lis torquis in bracino, quod et dextrocherium sive dextrochirium dicitur. [8] Et notandum quod in brachio multe sunt partes. Est ibi torus sive musculus, cubitus et ulna, ala sive ascella sive subhircus et lacertus; lacertus est proprie superior pars vel etiam ipsum totum, scilicet brachium, et dicitur a lacero -as, quia lacerti videntur esse lacerati a toto corpore, unde lacertosus -a -um idest fortis, qui magnos et fortes habet lacertos; torus sive musculus est illa pulposa caro que in lacerto est; [9] cubitus est usque ad manum, a cubo -as, quia solent cubare super cubitum in cena, vel dicitur a cubon, quod est firmum, quia fìrmum membrum sit; ulna secundum quosdam est cubitalis mensura, idem scilicet quod cubitus, secundum alios est extensio utriusque brachii; [10] ala est illa pilosa pars sub brachiis, et dicitur sic quia pilosa sit ut ala vel quia ad instar alarum inde brachia emergant vel moveantur, et eadem pars dicitur ascella, quia ab hoc loco brachia cillentur, idest moventur, et idem locus dicitur subhyrcus quia sit fetidus: habet enim subtus hyrcum, idest fetorem hyrci.